monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 15, 4
Quid ergo colunt, qui talia non colunt? Iam quidem intelligi subiacet veritatis esse cultores, qui mendacii non sint: nec errare amplius in eo, in quo errasse se recognoscendo cessaverint. Hoc prius capite, et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.